Reading ModeQuiz Mode




Quid iuvat ornato procedere, vita, capillo
et tenuis Coa veste movere sinus,
aut quid Orontea crinis perfundere murra,
teque teque peregrinis vendere muneribus,
naturaeque naturaeque decus mercato perdere cultu,
nec nec sinere in propriis membra nitere bonis?
crede mihi, non ulla tuae est medicina figurae:
nudus Amor formae non amat artificem.
aspice quos summittat humus formosa colores,
ut veniant hederae sponte sua melius,
surgat et in solis formosius arbutus antris,
et sciat indocilis currere lympha vias.
litora nativis praefulgent picta lapillis,
et volucres nulla dulcius arte canunt.
non sic Leucippis succendit Castora Phoebe,
Pollucem cultu non Hilaira soror;
non, Idae et cupido quondam discordia Phoebo,
Eveni patriis filia litoribus;
nec nec Phrygium falso traxit candore maritum
avecta externis Hippodamia rotis:
sed facies aderat nullis obnoxia gemmis,
qualis Apelleis est color in tabulis.
non illis studium vulgo conquirere amantis:
illis ampla satis forma pudicitia.
non ego nunc vereor ne sim tibi vilior istis:
uni si qua placet, culta puella sat est;
cum tibi praesertim Phoebus sua carmina donet
Aoniamque Aoniamque libens Calliopea lyram,
unica nec nec desit iucundis gratia verbis,
omnia quaeque Venus, quaeque Minerva probat.
his tu semper eris nostrae gratissima vitae,
taedia dum miserae sint tibi luxuriae.


Sextus Propertius. Elegies.